Scriptum Inquisitoris cujuspiam anonymi de Valdensibus, ex codice MS. G. in publica Bibliotheca Cantabrig.

 

UT vobis Reverendissimo in Christo Patri et Domino, Domino Rostagno Ebredunensi Archiepiscopo, vobisque Reverendis Patribus et Dominis Fratri Laurentio Cistaricensi Episcopo, et Thomac Paschalis Orlianensi Officiali, Commissariis Apostolicis, Regia et Dalphinali auctoritate suffultis ad causam eorum pauperum de Lugduno, quos vulgus Valdenses appellat, dictos a Valdeo, cive Lugdunensi, in loco dicto vulgariter Val grant moram faciente, qui homo dives hacresiarcha primus hacresis sectac Valdensium inventor fuit, secundum Scripturam, Qui bonis temporalibus renuncians, coepit cum suis complicibus vitam apostolicam cum cruce et paupertate ducere. Et experrectis viris ecclesiasticis, multos sibi discipulos sociavit, qui inde dicti sunt Pauperes de Lugduno, qui dicentes vivere sub obedientia apostolica, ab illa tamen se separantes pertinaciter respondebant cum redarguerentur, Magis esse Deo obediendum quam hominibus: fuerunt tandem et merito per militantem Ecclesiam damnati, sed non radicitus extirpati, quia Lugduno fugientes ad ultimas Dalphinatus partes, se transferentes in Ebredunensi et Taurinensi dioecesibus in Alpibus et intra concava montium accessu diffcilia, plures ibi ex ipsis habitaverunt, ubi paulatim procurante satore zizaniac, in copioso numero excreverunt, et demum palmites suos tristes in Liguriam, Italiam, et ultra Romam in Apuliam transmiserunt: et quemadmodum Christus Redemptor noster discipulos suos binos mittebat ad pracdicandum; sic et idiota et bestialis illius sectac magniscius alios magistros inferiores per ipsum creatos et probatos, quos vulgo Barbas dicimus, ad docendum et pracdicandum hujusmodi sectac doctrinam, hinc inde binos mittere solitus fuit, hi siquidem Barbac creari solent per eorum supremum in civitate Acquilac in regno Neapolitano; et in eorum creatione quacdam solet fieri solennitas. Nam in derisum Romani Pontificis, eis nomina mutantur cum ad magisterium hujusmodi afficiuntur, cujus siquidem damnatissimac hacresis cultores, quibus viri et mulieres vallis Clusionis Taurinensis dioecesis, et omnes mares et foeminac vallis Frayxineriac, ac plures vallium Argenteriac et Loysiac Ebredunensis dioecesis a tanto tempore quod non est memoria hominum, in contrarium fuerunt proni plusquam centum numero ex ipsis sponte confessi fuerunt, sequentes articulos contra fidem nostram, tenuerunt, tenentque, et immobiliter observant. Et ut de eo constet et liquidius appareat, Procurator fidel juncto Procuratore patriac et locorum circumvicinorum patriac Briantonensis et Ebredunensis pro manutentione fidei Christianac et honoris patriac relevatione contra omnes et singulos dictac vaills Frayxineriac, dat et facit sequentes titulos, quos petit admitti ad probandum, citra tamen onus superfluac probationis, ad quod se astringere non intendit, de quo et de expensis contra eos omnes et singulos solenniter protestatur.

In primis ponit et dicit, ac probare intendit, quod ipsi homines vallis Frayxineriac fuerunt a centum annis citra ultra, ac per tempora ipsa et alia a tanto tempore cujus initii memoria hominum non existit, fuerunt et de pracsenti sunt hacretici, et sequentes articulos contra Catholicam fidem tenuerint et tenent; et hoc est verum, notorium, publicum, et manifestum.

Item et quod fuerunt et de pracsenti sunt pro hacreticis et Valdensibus habiti, tenti et reputati communiter, et ab omnibus de eisdem et eorum vita, moribus, et conversatione notitiam habentibus; et hoc fuit et est verum, notorium, publicum, et manifestum.

Item et quod de pracmissis fuit et est publica vox et fama, nedum apud circumvicinos, imo et apud omnes a centum leucis et ultra distantes a dicta valle; et hoc fuit et est verum, notorium, publicum, et manifestum.

Item et quod fuerunt et de pracsenti sunt ubique terrarum de hacresi et damnatissima Valdensium secta fidei Christianac contraria diffamati; et hoc fuit et est verum, notorium, et manifestum.

Item et quod propterea homines locorum circumvicinorum, licet Catholici et Christiani, ac Christi fideles, ex ipsorum de Frayxineria labe ubique terrarum dehonestantur, et improperia quamplurima...... atque damna et interesse, quia ab honoribus multis commodis rejiciuntur ex suspicione ipsorum de Frayxineria; et hoc fuit et est verum, notorium, publicum, et manifestum.

Item et quod dicti de Frayxineria hacretici dicuntur, et visi sunt mali et obstinati, et fidei Catholicac contrarii, iniqui ac perversi, ac pro talibus habiti, tenti, et reputati, articulos sequentes contra fidem Christi tenentes; et hoc est verum, notorium, publicum, et manifestum.

Item et pro eo, quia Ecclesiam Romanam dicunt Ecclesiam malignantium, et eam diffamant et reprobant, et ita credunt damnabiliter et contra fidem Catholicam; et hoc est verum, notorium, publicum, et manifestum.

Item et pro eo, quia credunt et crediderunt quod in ipsis tantum sit Ecclesia Dei, qui vivunt in paupertate, in eorum symbolo credentes in sanctam Ecclesiam sine macula et ruga constitutam; et hoc est verum.

Item et pro eo, quia damnabiliter credunt et crediderunt quod eorum Magistri et Barbac potestatem habeant ligandi et solvendi, et quod illis et non Presbyteris Romanac Ecclesiae confitenda sunt peccata; contra fidem, et hoc est verum.

Item et pro eo, quia crediderunt et credunt quod non licuit nec licet Praclatos Romanac Ecclesiae habere patrimonium aut jurisdictionem temporalem in hoc seculo, et quod a beato Sylvestro non fuit verus Papa; contra fidem, et hoc est verum.

Item et pro eo, quia crediderunt et credunt quod quantam quis habet sanctitatem, tantam habet facultatem et potestatem in Ecclesia, et non ultra; contra fidem, et hoc est verum.

Item et pro eo, quia crediderunt et credunt quod sacramenta per Presbyteros Romanac Ecclesiae ministrata nullius sint efficaciac seu virtutis; contra fidem nostram, et hoc est verum.

Item et pro eo, quia crediderunt et credunt quod eisdem Presbyteris Romanac Ecclesiae non sunt solvendac decimac, neque eis sunt dandac oblationes, propter pracmissa; contra fidem, et hoc est verum.

Item et pro eo, quia crediderunt et credunt quod de censuris et poenis per Praclatos Romanac Ecclesiae inflictis curandum non est, quoniam non arctant neque ligant propter defectum sanctitatis, quia non servant vestigia Christi; contra fidem, et hoc est verum.

Item et pro eo, quia crediderunt et credunt quod Romana Ecclesia est Domus confusionis, Babylon, Meretrix, et Synagoga Diaboli; contra fidem, et hoc est verum.

Item et pro eo, quia crediderunt et credunt quod eidem Romanac Ecclesiae, seu Praclatis eisdem, non est obediendum; et quod omnes eis obedientes sunt damnati; contra fidem, et hoc est verum.

Item et pro eo, quia crediderunt et credunt quod nullum est purgatorium in alio seculo, sed tantum purgantur viventes in pracsenti, et quod dum quis moritur, statim avolat ad paradisum, vel labitur in infemum, assevemntes Ecclesiam Romanam cupiditate ductam purgatorium invenisse; et quod pro mortuis ideo non est orandum; contra fidem, et hoc est verum.

Item et pro eo, quia crediderunt et credunt quod pro quacunque re vem vel falsa non licet jurare; contra fidem, et hoc est verum.

Item et pro eo, quia crediderunt et credunt quod licitum est libidinose convenire, et participare etiam cum omni persona sibi in quovis consanguinitatis vel affinitatis gradu conjuncta, saltem quando conveniunt cum aliis ejusdem sectac in eorum pracdicationibus, et extinctis luminibus; contra fidem, et hoc est verum.

Item et pro eo, quia crediderunt et credunt quod tantum prodest Deum orare in stabulo, quantum in Ecclesia; contra fidem, et hoc est verum.

Item et pro eo, quia crediderunt et credunt quod solus Deus orandus est, non autem Virgo Maria, non sancti et sanctae, quia cum sint a nobis remoti, non possunt audire preces nostras; contra fidem, et hoc est verum.

Item et pro eo, quia crediderunt et credunt quod aquac pluviales sunt ejusdem virtutis, sicut sunt aquac benedictac in ecclesia, quia omnes aquac fuerunt a Deo benedictac; contra fidem, et hoc est verum.

Item pro eo, quia crediderunt et credunt quod etiam Dominis temporalibus non est obediendum, nisi sint de eorum secta; contra fidero, et hoc est verum.

Item quod pro eo, quia crediderunt et credunt quod detegere aliquem de dicta secta est peccatum irremissibile, contra fidem, et hoc est verum.

Item et pro eo, quia crediderunt et credunt quod extra eorum sectam nemo salvatur, et qui sunt de eorum secta sancti esse dicuntur; contra fidem, et hoc est verum.

Item pro eo, quia crediderunt et credunt quod de festivitatibus sanctorum et sanctarum per Romanam Ecclesiam introductis, non est curandum, quod licitum est omni die opus servile exercere; contra fidem, et hoc est verum.

Item et pro eo, quia crediderunt quod ubicunque licet et permissum est vesci camibus, et quocunque tempore anni, et quod jejunia per Ecclesiam Romanam introducta non sunt servanda, eorum quadragesimam incipiendo secunda feria post primam Dominicam Quadragesimac; contra fidem, et hoc est verum.

Item et pro eo, quia crediderunt et credunt quod non licet hacreticis eorum sectac cum Catholicis matrimonia contrahere, et multa alia erronea et nefaria tenuerunt, crediderunt, et pracdicaverunt, prout confessi fuerunt, et contra fidem, et hoc est verum.

Item et quod propterea Reverendissimi dudum Pontifices et Praclati Ebredunenses, cum Inquisitoribus hacreticac pravitatis retroactis temporibus, magnos assumpserunt labores, ut hacreticam ipsam sectam a partibus illis avellerent, usque ad tempora Reverendissimi in Christo Patris et Domini Domini Joannis Archiepiscopi Ebredunensis novissime vita functi, et hoc est verum.

Item et quod pracfatus quondam Reverendissimus Dominus Joannes Ebredunensis Archiepiscopus statim post ejus assumptionem, et de anno Domini millesimo quadringintesimo sexagesimo primo, ne sanguis eorum de suis manibus exquireretur, ad corrigendos illorum excessus, et ad extirpandam illam hacreticam sectam per monitiones, exhortationes, et commendationes, coepit diligenter insurgere, sed intervenientibus impedimentis, non potuit ad finem perducere; et hoc est verum.

Item et quod propterea, de anno Domini millesimo quadrigentesimo septuagesimo tertio Frater Joannes Veylleti, ordinis Minorum, sacrac Theologiae Doctor, et Inquisitor authoritate apostolica deputatus contra ipsos de Vallibus Frayxineriac, Argenteriac, et Vallis Loysiac, processus formavit, ex quibus detecta est dicta hacretica secta, qua pro insertis articulis sponte confessi sunt credidisse; et hoc est verum.

Item et quod successive pracfatus quondam Reverendissimus Dominus Joannes Archiepiscopus de anno Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo tertio, cum viris Catholicis et allis eorum complicibus usque ad numerum nonaginta novas informationes sumpsit, ex quibus apparet quod omnes illi de Frayxineria, et multi deValle Loysia et Argenteria diffamatissimi et suspectissimi de dicta hacretica secta apud omnes habebantur; et hoc est verum.

Item et quod propterea pracfatus Reverendissimus quondam Dominus Joannes Archiepiscopus, et de anno millesimo quadringentesimo octuagesimo sexto et diebus decima octava et vigesima nona Junii, et tertio die nona Julii ejusdem anni eos genemliter moneri fecit infra terminum in litteris contentum et per littems patentes debite executas, quibus parere neglexerunt; et hoc est verum.

Item et quod propterea et successive, et de mense Augusti, pracfatus quondam Reverendissimus Dominus Joannes Archiepiscopus mandavit eos omnes nominatim suspectos citari responsuros de fide, offerendo illis gratiam, si redire vellent ad gremium Ecclesiae, qui contumaciter comparere neglexerunt; et hoc est verum.

Item et quod successive de anno pracdicto et die decima quinta Septembris pracfatus quondam Reverendissimus Dominus Joannes Archiepiscopus littems patentes laxavit et excommunicatorias in eorum perfidiam et obstinatam contumaciam executas die decima septima ejusdem Septembris, et quam excommunicationem sustinuerunt usque ad diem sextam mensis Februarii anni Domini millesimi quadringentesimi octuagesimi septimi, et a longe ultra in excommunicatione sorduerunt. Inter quos nominatus fuit Angellinus Palloni, qui tanto opere nunc ad veritatem occultandam suis mendaciis elaborat; et hoc est verum.

Item et successive Reverendissimus Pater Dominus Albertus de Cappitaneis, Archidiaconus Cremonensis, in utraque facultate non mediocriter peritus, authoritate apostolica deputatus, contra eosdem processit, et informationes sumpsit, et de anno millesimo quadringentesimo octuagesimo octavo et die sexta Februarii, et se informavit cum quatuor ex complicibus eorum concludentibus in effectu cum aliis per pracfatum Reverendissimum quondam Dominum Joannem Archiepiscopum super his examinatis, ex quo formatis processibus, certis motus respectibus, a sede apostolica obtinuit procedere non vocato Ordinario, et tandem nominatim citari mandavit eosdem responsuros de fide, eisdem benigne oblata gratia, si redire vellent ad Ecclesiae unitatem. Quibus citationibus ipsi obstinati hacretici comparere contempserunt; ex quo undecima Februarii successive pro secunda vice citati per litems debite executas, iterum contumaciter comparere neglexerunt. Et ideo contra eosdem et merito litems excommunicatorias laxavit debite executas et publicatas, sed excommunicationem ipsam et aggravationem semper magis eorum perfidia sustinuerunt, ex quo per litems patentes citati fuerunt visuri loca ad quae ipsis declinare contingebat supponi ecclesiastico interdicto, qui pariter comparere postposuerunt; et hoc est verum.

Item et quod successive pracfatus Dominus commissarius sacpius misit ad eos plures viros Deum timentes et salutem animarum hacreticorum illorum quacrentes, ut eos ad viam lucis et gratiac reducerent, sed illos tanquam obstinatos ad postulandum veniam nullo modo flectere potuerunt; et hoc est verum.

Item et quod successive ac propterea antefactus Dominus Commissarius eos nominatim citari mandavit, ut coram eo comparerent audituri definitivam sententiam per ipsum ferendam per litems debite executas die secunda Martii anno supradicto, qui contumaciter semper magis comparere neglexerunt; et ideo nemine comparente, pracfatus Dominus Commissarius cemens cor eorum induratum esse, nec in eis signa aliqua poenitentiac apparere, cum peritorum consilio, visis omnibus praccedentibus, ad suam definitivam processit sententiam, per quam eos ut hacreticos pertinaces et rebelles brachio seculari reliquit; et hoc est verum.

Item quod propterea ex commissione extremi Parliamenti Dalphinalis pro brachio seculari implorati, strenuus miles Dominus Hugo de Palude Comes de Varax, Locumtenens Dalphini, et magnificus Jurium Doctor, et Dalphini Consiliarius Dominus Joannes Rabboti, servatis de jure servandis, processerunt contra eosdem qui proprias relinquentes domos, cavemas et latibula montium, ac rupturas rupum sibi pro fortalicio elegerunt: sed interim dicti Domini Commissarii Apostolicus et Dalphinales iterum eis gratiam et Ecclesiae gremium obtulerunt; proviso quod puro corde et fide non ficta redirent. Ipsi vero tunc quasi omnes de rupibus sponte non ligati, non quacstionati descendentes qui voluerunt venire mares et foeminac ad gratiam benigne recepti fuerunt per eundem Commissarium Apostolicum, et confessi fuerunt gratis et sine metu torturac, se fuisse et esse Valdenses, seu Pauperes de Lugduno, et illorum hacresim seu sectam tenuisse, ac illi et illius articulis supra descriptis credidisse, et inter ceteros Angellinus Palloni qui materiam prosequitur ad pracsens, ac testante processu pracsenti justificando in forma probante; et hoc est verum.

Item et quod reliqui, duodecim vel quindecim numero, in eorum turma existentes, qui contenti gratia et venia, diabolico spiritu imbuti ab aliis aufugemnt cum essent plus obstinati, baniti fuerunt; et hoc est verum, notorium, et manifestum.

Item et quod alii ad gratiam admissi de se sponte confessi, dictam damnatissimam Valdensium sectam et hacreticam pravitatem supra declaratam abjuraverunt et quamcunque aliam solenniter post pracdicationem, et in eorum abjurationibus expresse promiserunt inter alia nusquam receptare seu occultare pracdictos banitos, sed illos dum venirent repellere, et Ecclesiae intimare, atque eis injungendas sententias satisfactorias pro peccatis efficaciter adimplere constante processu; et hoc est verum, et sub poena relapsus in processu contenta.

Item et quod pro poenitentiis fuit eis specialiter injunctum post abjurationem supradictam, quod viri qui fuemnt in cavemis rupum se defendentes, ad quinquenium, alii vero qui non ibi fuemnt, ad biennium deferrent cruces duas telac crocei coloris in superiori veste ante et retro consutas, et talia fuemnt eis injuncta Ebreduni, ubi fuemnt ante fores majoris Ecclesiae; et hoc est verum.

Item et quod successive dicti abjurati post eorum abjurationem Ecelesiac mandatis et monitionibus, abjurationibus et monitionibus et promissionibus factis parere pertinaciter contempserunt; et ideo nominatim citati fuemnt visuri testes pracdicti jurare et examinari contra eos per procuratorem fidei producendos, quibus non comparentibus ac testibus in eorum contumacia examinatis, iterum citati fuemnt visuri attestationes publicari, qui comparere renuerunt; ex quorum quidem testium tam Presbyterorum quam aliorum Catholicorum bonorum fide dignorum, et suorum complicum depositionibus luce meridiana clarioribus apparet eosdem de Frayxineria fuisse et esse ficte conversos et relapsos, quia hacreticos banitos receptaverunt, et poenitentias eis injunctas non impleverunt, vocati venire noluerunt, quinimo Barbas et Magistros Valdensium postmodo receperunt, et eis more pristino confessi sunt; et hoc est verum.

Item et quod successive authoritate apostolica deputatus fuit Inquisitor in dictis vallibus frater Franciscus Plorerii ordinis Minorum, sacrac Theologiae professor, qui de anno Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo nono, et die prima Januarii, intelligens quod ipsi de Frayxineria de relapsu essent diffamati signanter informatus a curato loci, et a pluribus de dicto loco Frayxineriac, ac cum veris Catholicis et etiam complicibus usque ad numerum sexaginta sex, quorum dictorum apparuit quod dicti de Frayxineria non impleverunt eis impositas poenitentias, nec detulerunt cruces in suis superioribus vestibus: quinimo receptaverunt hacreticos banitos, nec revelarunt Ecclesiae, contravenientes eorum abjurationibus, inter quos Angelinus Paloni, qui nunc causam prosequitur, descriptus invenitur, ex quo viso informabatur antefactus dominus Inquisitor cum Ordinario procedens, quia solus non potemt, per litems patentes eos omnes nominatim citari mandavit responsuros de fide et de relapsu, qui suspectissimi se excusaturos, executos de anno Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo nono et die vigesima quarta Maii: qui tamen comparere postposuerunt, ex quo per alias litems legitime executas secundo citati fuerunt eodem anno, et die vigesima octava Maii, sed comparere contempserunt, duobus exceptis, qui nominibus propriis comparuerunt, et ideo non comparentes fuemnt. Et tertio per litems die septima Junii ejusdem anni debite executas vocati et non comparentes, in eorum contumacia excommunicati, et crescente contumacia aggravati, et quam excommunicationis sententiam in eos, ut pracmittitur, latam, indurato animo sustinuerunt et adhuc sustinent, propter quod per alias vestras legitime executas anno pracdicto et die vigesima octava Junii citati fuemnt audituri, et visuri se veluti pertinaces hacreticos relapsos brachio seculari relinqui, et eorum bona a die commissi quacvis confiscata fuisse declarari; qui et iterum citati anno pracdicto et die quinta Julii, ac iterum vocati anno quo supra et die sexta Septembris audituri sententiam contra eos ferendam, nunquam ut obstinati comparere curaverunt, ex quo recte et rite jure suadente damnati fuerunt, ex quo nunc audiendi non sunt, cum sint excommunicati, et interdicti, et pro talibus ac hacreticis pertinacibus declarati per sententias in rem judicatam transactas, nulla appellatione suspensas, adversus quas dicere aliquid admitti posse non videtur, nisi prius parito monitionibus, et judicatis, et Ecclesiae mandatis ac solutis expensis, super quibus dictus Procurator, tanquam super articulo pracjudiciabili, petit jus dici et interloqui, jusque et justitiam ministrari, officium vestrum humiliter implorando.

 

Processus Inquisitoris contra Barbam Martinum, ex Cod. MS. H. in Biblioth. publica Cantabr.

 

ANNO Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo, die septima mensis Augusti, apud Ulcium venembilis Dominus Bartholomacus Paschalis Canonicus, et Pidancerius ac Locumtenens venemndi Domini de Turrellis, Vicarii Genemlis reverendissimi in Christo Patris et Domini, Domini Joannis Michaclis misemtione divina Episcopi Pracnestini, Cardinalis sancti Angeli, Administratoris et Commendatoris inclyti monasterii Ulciensis, secum existentibus spectabilibus et egregiis Dominis Pontio Pontii Dalphinali Consiliario, et Oroncio Eme Judice Bemiensi, processit ad examinationem Francisci de Girundino, de Spoleto Barba Martino nuncupato, detento infra carceres Dalphinales Ulcii.

Et primo dixit, quod sunt sexdecim anni elapsi quod Girondinus ejus pater ipsum loquentem ipsam fidem Valdensium et hacresim docuit. Et incoepit ipsum ducere per patrias.

Interrogatus per quas patrias et regiones eum eduxit? dixit quod per patrias et regiones Italiac, videlicet Januac, Bononiac, Luce, et per montem Marchancone, et ipse ejus pater, qui emt Barba, ibat ad confitendum et pracdicandum gentes in illis montibus.

Interrogatus cum quibus fuit, in quibus partibus, et quos persevemvit et conversatus est? dixit quod ex post secundo anno ivit ad discendum dictam doctrinam Valdensium cum viro alio Barba vocato Bamovo, qui emt de loco Perupage, et de dominio de Camerino, qui duxit ipsum spacio duorum vel trium annorum per loca supradicta.

Interrogatus cum quo ex post dictum Bamovo sequutus est dictam doctrinam, dixit quod cum quodam alio Barba nominato Josue, qui emt de loco sancto de dominio de Camerino, prope locum de Camerino, trium milliatium de Charretto. Dicens ulterius quod postquam ivit cum dicto Josue ad confitendum et pracdicandum dictam sectam, et per dicta loca quidam alius Barba, nominatus Andreas, duxit ipsum ad eorum magnum magistrum qui vocatur Joannes Antonii, et qui suam residentiam facit in loco de Cambro de dominio Papac.

Interrogatus quid sibi dixit dictus magnus magister, dixit quod in primis injunxit sibi quod faceret sacramentum sub fide ipsorum, et aliud insuper sibi injunxit. Super omnibus quod pro aliqua re mundi non revelaret, prorsus nec manifestaret quae sibi dicere volebat.

Dicens sibi quod manifestare seu revelare eorum fidem emt peccatum inexpiabile et irremissibile. Dicens eidem, quod si vellet sectam tenere, et insequi dictam sectam, faceret sibi multa bona. Interrogatus si erant aliqui alii, dixit quod sic, quos vocabat Barbas, et vocabatur ipse magnus magister eorum Barba, et dicebat quod omnes tenebant dictam fidem, et quod tenerent secrete.

Et ulterius dicebat, magnus magister qui monebat eos, ut servarent eorum fidem et essent salvati, et ita pracdicabat, Quod omnes qui sequerentur eorum fidem erunt salvati; qui vero non sequerentur eandem sectam, non erunt salvati, sed erunt damnati.

Interrogatus quod est potissimum fundamentum eorum fidei et sectac? dixit quod eorum magister dixit, et ita reperiunt dicti Barbac eundo per mundum, quod propter malam et pessimam vitam Papac, Cardinalium, Episcoporum, et Sacerdotum, Religiosorum, et omnium aliorum ecclesiasticorum virorum, ipsi Barbac sequuntur hanc fidem, et reperierint infinitos errores. Quia dicti Papa, Cardinales, Episcopi, et ecclesiastici viri, ducunt, et omnes sequuntur avaritiam, luxuriam, ac superbiam et pompas, peccatum gulac et irac; et in hoc omnes viri ecclesiastici errant; et eorum hoc est potissimum fundamentum, quia viri ecclesiastici male et pessime vivunt.

Dicens ulterius, quod postquam ipsi viri ecclesiastici sunt in peccato mortali, non possunt ministrare sacramenta, nec valent ea quae ipsi faciunt, quia quando efficiuntur sacerdotes, jurant castitatem, puritatem, et virginitatem, et quando eorumittunt peccata, frangunt fidem et juramentum, et veniunt contra fidem, et ex post perdunt omnimodam potestatem, quia quando eandela lucens mortua est, non potest aliam vivificare.

Dicens ulterius, quod non est Papa, nec Cardinalis, nec Episcopus, nec aliquis alius ecclesiasticus vir, qui ut plurimum non habeat suam dominam et suum regascum, qui dormiunt cum ipsis.

Dicens ulterius, quod dictus ejus magnus magister eisdem injunxit quod pracdicarent et ampliarent eam fidem, et traherent gentes quantum possint ad illam, quia hoc faciendo lucrarentur vitam actemam, cum omnes de eorum fide sunt salvati, cacteri vero damnati, Dicens, quod quando eorum magnus magister.... appellat communitatem; quando facit eos Barbas, et dat potestatem, mutat eorum nomina, et quod ipse, antequam esset Barba effectus per dictam eorum communitatem, appellabatur Franciscus, et quando fuit factus Barba, imposuit sibi nomen Martinus.

Dicens ulterius, quod eonstituuntur Barbac, et vacat officium Barbarum, et quando moritur aliquis Barba, substituitur unus alius loco illius. Interrogatus si habeant provincias, dixit quod non, sed vadunt per mundum circumcirca.

Interrogatus quid ulterius injungebat eorum magister, et quid pracdicare consueverunt Barbac per orbem, dixit quod dicebat, et ipsi pracdicare consuevemnt, quod unus solus Deus est adorandus, qui creavit coelum et terram, lunam, solem, et stellas, et aquam, et quod credant solum et dumtaxat ea quae vident.

Interrogatus quid dicebat eorum magister eisdem Barbis de sanctis, et quid pracdicant de sanctis, dixit quod credunt in S. Petrum, et post ipsum in S. Gregorium, et Sylvestrum, et in S. Joannem Evangelistam; in S. Paulum vero non credunt, quia fuit assassinus.

Interrogatus quare melius credunt in Sanctum Petrum quam in S. Paulum, dixit quod ex eo, quia Deus constituit eundem S. Petrum vicarium suum, et dedit eidem potestatem absolvendi et ligandi, et quod ipse S. Petrus fecit ipso vivente miracula, et ideo credunt in ipsum inter cactem.

Interrogatus quae miracula fecit? dixit, quod quando S. Petrus construi faciebat ecclesiam Sancti Petri in Roma, Diabolus venit ad ipsum, et dixit eidem, Ego faciam construere pulchriorem domum quam tu in breviori tempore, dicens, quod in crastinum; et modicum post Diabolus dixit S. Petro, Venias ad videndum domum quam feci dum.... quod quando intrabis dictam domum quam feci, aliquo pacto non facias signum crucis. Et eo tunc S. Petrus venit ad visitandum dictam ecclesiam seu domum, et cum fuit in conspectu dictac domus, quae nunc dicitur Sancta Maria de Rotunda, cum cautela fecit signum crucis, dicendo, et apponendo manum ad barbam, et per istam sanctam barbam: deinde ponendo manum ad stomachum, dicendo, Per istum sanctum fontem: deinde ad brachia dextra et sinistra, dicendo, Per istas spatulas, ista est domus pulchra: quo signo crucis ut supra facto, Diabolus voluit ipsam domum destruere; sed Sanctus Petrus impedivit ipsum, et adjurationem ejus fecit. Et quia dictus S. Petrus emt in valvis Ecclesiae, Diabolus non potuit exire per januam, sed affigens pedes in terram, dimisit vestigia, et exivit per unum foramen quod fecit in summitate Ecclesiae, et quod foramen adhuc est nunc, nec potuit ex post reparari; et propter dictum miraculum, quod videtur oculariter, credunt in S. Petrum: in aliis autem sanctis non credunt, quia fuemnt peccatores, et non viderunt eorum miracula.

De Saneto autem Johanne Baptista dixit, quia non petiit gratiam a Domino, expectatur quod in diem judicii intercedet pro omnibus, et nescitur si est in terra vel in eoelo, et credit quod est in paradiso terrestri.

Dicens ulterius, quod in angelis, archangelis, cherubim, et semphim credunt, quia fuemnt creati a Deo Patre in vita actema.

De Virg. Maria autem dixit, quod quia solus Deus est adorandus, non sunt certi quod Virgo Maria audiat preces nostras, quia fuit humana creatura, et quod Ave Maria non est oratio, sed annunciatio et salutatio, et ideo non injungunt in poenitentiam eis qui sunt de eorum secta, quod dicant Ave Maria, et quod solus Pater Noster est vem oratio, quia a Deo facta fuit oratio illa.

De purgatorio dixit, quod nullum est purgatorum, sed viri ecclesiastici propter avaritiam ipsorum reperierunt ad extorquendas pecunias pro missis et orationibus dicendis, quae de nihilo prosunt; quia postquam homo moritur, aut est salvatus, aut est damnatus.

De aqua benedicta dixit, quod pracdicant, dicunt, et credunt, quod omni anno de mensibus Maii, et in die Ascensionis Domini, quod Deus benedicit coelum, terram, aquam, herbas, flumina, fontes, et omnes fructus; et quod illa benedictio est securior quam illa quae fit a Presbyteris, quia non valet, nisi sint puri et mundi ab omni peccato; et quia quamplumum Sacerdotes sunt peccatores, ut supra dixit, et per consequens et hujusmodi rationes non credunt in aliis sacramentis ministratis per viros ecclesiasticos. Dicens ulterius, quod tantum valet orare in stabulo quantum in templo, quia Deus est ubique.

De festivitatibus autem dixit, quod festa quae sunt praccepta a Deo, prout est dies Dominicus, festum Nativitatis Domini, festum Paschac Ascensionis, et Pentecostes, sunt celebranda; alia autem festa Virginis Mariac et sanctorum sunt festicula, et qui non vult non tenetur illa celebrare, quia non sunt praccepta, nec vigiliac ipsarum festivitatum sunt jejunandac.

De corpore Christi dicunt, quod quia viri ecclesiastici sunt ut supra mali, et pessimac vitac, et peccatores, quod non possunt consecrare corpus Christi, et non valet consecratio per ipsos facta; ideo ipsi Barbac, et qui sunt de eorum secta, non recipiunt Eucharistiam, sed loco Eucharistiac benedicunt panem, et dicunt, quod illa benedictio est majoris virtutis quam dicta consecratio, ex eo quia tantum quantum quis habet bonitatis et puritatis, tantum habet et potestatis.

De peccato camis autem dixit in primis, quod eundo per mundum, et pracdicando de nocte faciunt congregationes et synagogas, in quibus in primis pracdicatio fit per ipsas Barbas, et facta pracdicatione incipiunt festa, solatia, et choreas ducere invicem discurrendo per locum ubi sunt cum candela accensa, atque quod se ad invicem teneant per manus, et celebratis ipsis festis et solatiis, alter ipsorum, et nescitur quis, suffocat lumen; quo suffocato, quilibet opemtur, exercet corpora super peccato camis, prout accidit casualiter, nec ibidem habetur respectus ad patrem, matrem, filiam, nec ad aliquod, dicens, quod si in dicta synagoga generetur filius, quod ille filius erit in futurum aptior ad exercendum officium Barbarum, pracdicationum, et confessionum, quam aliquis alius, quia genitus est in dicta synagoga: celebrata dicta synagoga, quilibet recedit. Dicens ulterius, quod ipsa synagoga fit semel in anno in qualibet patria, et quod Barba qui est de patria in qua fit synagoga interest in ipsa synagoga, quia habet ibidem parentes; si autem non est de patria, solum pracdicat, et post dimittit fieri inter ipsos eorum synagogam, ex eo quia non posset se immiscere cum parentibus suis, et aliter non se poneret in dicta synagoga, nisi haberet parentes.

Extra autem synagogam dicunt, tenent, et pracdicant, quod peccatum luxuriac non est peccatum, nisi de matre ad filium, et e converso; et de compatre ad commatrem, et non ultra: rationem reddens, quia a Deo est facta prohibitio de filia ad matrem. Nam cum Deus ascenderet ad eoelum, dixit vulgariter et formaliter ut sequitur, Crescite et multiplicate, et Saint Joanne garda te et done sariti saliiti una voulta non S. toriali pie.

Interrogatus quod declaret illa verba? dixit, quod Deus ascendendo coelos dixit pracdicta verba, intelligendo quod homo non debet reverti ad vulvam matris unde exivit, et dicendo respicite S. Joannem Baptistam, quia Sanctus Joannes Baptista baptisavit Christum; et ex pracdictis per legem Divinam prohibita est conjunctio de filio et de commatre; unius autem alia camalis copula permissa est, quia non est prohibita a Deo, sed solum ab Ecclesia; et ideo indifferenter cognoscunt se adinvicem, et utuntur dicta camali copula, nec contradicunt sibi invicem, quia melius est nubere quam uri.

Dicens ulterius, quod inter ipsos est honor quando Barbac agnoscunt eorundem Valdensium et de secta filias.

Et ulterius, si aliquis de secta ipsorum requirat aliquam mulierem, non contradicunt, quia non est peccatum, nec respiciunt parentes, nisi ut supra. Dicens, quod habent articulum inter ipsos qui sunt de secta, quod unus subveniat alteri, ex quo mulieres non audent eisdem negare vel contradicere. Super jurejurando dixit, quod nullo pacto jurandum est, quod nullo modo jutant inter ipsos, nec pro vero, nec pro falso, quia est peccatum mortale.

Dicens ulterius, quod pro quovis delicto. quantumcunque gravi, quis non tradendus est morti nisi sit homicida.

Dicens ulterius, quod quando creantur Barbac per eorum comites et magistrum, magister convocat certos alios Barbas sectac ut supra dixit, quod addendo ad ea quae supra deposuit; dicunt et juramentum pracstant ipsi Barbac prout formaliter sequitur, Tu talis jura supra la fide tua de mantenere; multiplicare et accrescere nostra lege et de non la discoperire a persona dal monde, et que tu prometes de non jurare Dieu anul modo, et que garda la domenega, et que non farai altro coisino causa que non uvelho que sie fato a te, et que tu credie en Dieu, que a fat el sol et la luna, coelum et terram, cherubim et semphim et aquel que tu vedes: et pracstito dicto juramento, magnus magister dat eidem Barbac, sic fato, ad bibendum modicum vini; extunc mutat sibi nomen, dicendo, Desi en la la te chamaras tal; et quod ipse loquens prius vocabatur Franciscus, et nunc vocatur Martinus inter ipsos, et quod illa solemnitas habetur loco baptismi.

Dicens ulterius, quod quando ipsi Barbac audiunt confessiones a gentibus de eorum secta secretam, nec confiteantur Sacerdotibus, nec recipiant Eucharistiam nisi ficte et simulate, injungunt eis quod dictam sectam teneant.

Dicens ulterius, quod postquam exercuit officium Barbarum dictac sectac per Italiam spatio sex annorum vel circa, quod a duobus annis citra transivit per montes pergendo versus provinciam Provinciac et regnum Franciac, et prima vice cum quodam alio Barba vocato Antonio de Pilhocalia de Spoleto, et anno elapso ipsi duo venerunt et transiverunt per montem Cinescium, et venerunt ad regnum Franciac, et fuerunt in provinciis Borbonii et de Rodes, Forest Alvemii, de Marca usque ad patriam de Bordelleis, et in dictis provinciis pracdicaverunt eorum sectam, et confessi fuemnt quod plures in dictis provinciis de dicta eorum secta ad dictam sectam traxerunt quantum potuerunt.

Dicens ulterius, quod reperierunt se quidem alii Barbac in loco de Lymogiis, unde Colla de Joanne Baptista, de Thomasso, Paulo de Mala Came, Bartholomeo de Mocarello, Bastiano Luce, omnes de patria Spolitana, qui docuerunt ipsum loquentem, et ejus socium, et alios de eorum secta; et docuerunt eos loca ad quae possent accedere, et ibidem pracdicare, et quod extunc juverunt ad pracdicandum ad dictus patrias et regiones, ut supra.

Interrogatus quomodo nominantur omnes tenentes eorum sectam, dixit, quod de ultra montes in regno Franciac appellantur Pauperes de Lugduno, de citra vero montes in patria Italiac appellantur Pauperes Mundi; isto veto anno venit cum Andrea etiam ejus socius Barba, et venerunt per patriam Januac; deinde per Niciam et ad civitaten Aquensem; deinde ad patriam deVivaresio, ubi repererunt aliquos de ista secta.

Ibidem in montibus Albenacii et de Privacio, ex post versus Alvemiam apud Clarum montem, unde ad montem de Monte aureo; in quo monte sunt plums de dicta secta, et ibidem multi reperiuntur, et ibidem maxime augmentatur propter malam vitam quam tenent ecclesiastici viri.

Item ulterius dixit, quod ista secta crescit et pullulat in locis de Heretable de Stabulo, in Crapona et Sineria in eadem regione Alvergniac, et etiam in patria Foresii, in montibus de Fumiis, in Foretio, et de Sancto Saforino; deinde venit ad patriam Belvosii, in qua etiam viget dicta secta; unde in locis seu montibus prope villam Belli Joci et prope villam Francam, et de loco Belli Joci venerunt Lugdunum; et cum fuemnt in civitate Lugduni, ubi die ultima Maii proxime fluxi, hospitati fuerunt retro Sanctum Nicesium in dicto loco signi forpicum, et se repererunt ibidem ex delibemtione inter eos facta octo Barbac, unde alii sex cum ipsis duobus vocantur Pascalis de Pasco, Jacobus de Laro, Petrus Matthei de Capriano, Hucho de Andrea, Pasturius de Jaco, et cum supradicto, Petrus de Jaco, qui pracsentialiter detinetur cum dicto loquente, qui omnes octo sunt de patria Spolitana, et ibidem adinvicem congregati habuerunt conferentiam de gestis et gerendis per ipsos, recitantes loca unde veniebant et quo ibant.

Interrogatus, quis ipsorum sex reddebat rationem de patria Delphinatus? dixit quod Paschalis et Pastuchinus, et dicebant, quod fuemnt in Dalphinatu, et reperierunt multos in patria Valentiniensium in montibus de secta Valdensium; et fuemnt etiam in patria Ebredunensi et Vapincensi, ubi etiam reperiebant multos qui fuemnt banniti ab eorum patria, et ejecti ab eorum domibus, et propter maximas tribulationes quas habuerunt aliqui ex eis, dicebant quod volebant tenere bonam fidem: alii vero dicebant quod credebant habere remedium, et quod volebant habere et tenere eorum sectam.

Dicens ulterius, quod cum ipse et alius Andreas Barba ejus socius, de mense Martii proxime fluxo transirent per Provinciam veniendo ab eorum domibus, in ipsa patria Provinciac et prope civitatem Aquensem reperierunt tres qui dicebant quod erant de Dalphinatu, qui tres agnoverunt ipsos Barbas in habitibus eorum, videlicet in mantellis, et habuerunt invicem verba de dicta eorum secta; et ipsi tres homines dixerunt, quod erant banniti, et expectabant habere gratiam et restitui in eorum bonis et patria, et continuare in eorum proposito primo.

Item dixit, quod ipse Paschalis et Pastuchinus qui fuerunt in Dalphinatu, dicebant, quod quantum potuerunt conati fuerunt consolari ipsos bannitos et expulsos a Dalphinatu, sed causante dura et nimia persecutione compatiebantur vecordes et remissi; alii autem erant malac voluntatis redeundi, spemntes habere gratiam.

Dicens ulterius, quod pracnominati duo Barbac dicebant, quod habebant magnos persecutores, et ipsos in patria Delphinatus, viz. Reverend. Dominum Archiepiscopum Ebredunensem, et Dominum Poncium Poncii Consiliarium, et Dominum Oroncium Eme Judicem gran. quem Dominum Poncium comminabantur; quod si ipsum reperirent, facerent sibi ex fato suo. Dicens ulterius, quod ipsi octo Barbac discesserunt omnes a civitate Lugduni, et ipse loquens mutavit socium, quia loco dicti Andreac Barbac, cepit dictum Barbara Petrum pracsentialiter detentum; alii vero Barbac discesserunt, et retrocesserunt ad eorum pattriam ex delibemtione inter eos facta, ut dicebant.

Dictus autem Petrus Barba, ejus novus socius et ipse loquens reversi sunt ad Dominam nostram de Podio, ut supra dixit, et ad alia loca Alvergniac, Foresii, Belli Joci, tendendo ad civitatem d’Autun in Burgundia, in qua duo, et in quadam valle, in qua est quoddam proximum flumen, quod discurrit a flumine de Lem; in qua valle sunt aliqui de dicta secta, et ex post venerunt per patriam Belli Joci, unde prope villam dicti Belli Joci et Villac Francac, ubi etiam de eorum secta consortes multi sunt et ibidem morantur, et exinde redierunt Lugdunum ad pracdictum hospitium, et ex post arripuerunt viam apud Bressam et ad Sanctum Glaudium, et in Sancto Glaudio, et in quibusdam montibus citra et ultra; ubi sunt plures de eorum secta. Quilibet pracdicant et eos de confessione audiunt, et exinde recesserunt et iverunt Gebennas et Niciacum, et a Niciaco ad locum Aquac Bellac; de Aqua Bella ad Camemm, et ibidem prope Camemm aliquos paucos comperierunt de eorum secta; deinde venerunt ad montem de Valono, Neuachiam et Bardonenchiam; et de Bardonenchia ad locum Ulcii: et inde Juvencellori et Salicis Ulcii usque prope collem Costac Planac, transeuntes apud Pratum Jalatum, in quo monte fuerunt capti et reversi, ducti, ultra reducti ad villam Ulcii per Officiarios Dalphinales Ulcii, ut apparet in processu super hoc facto.

Interrogatus, si sciebat quod in valle Prati Jallati erant aliqui de eorum secta? dixit, quod sic voce et fama referentibus, et quod si dicti de Prato Jalato voluissent confiteri eis, audivissent eos, et quod illa spe transivemnt per dictum locum animo exercendi eorum officium et ad consolandum dictos Valdenses ibidem commorantes.

Interrogatus, quando audivit aliquos de confessione quomodo consueverunt ipsos absolvere? dixit et respondet, quod non faciunt more Sacerdotum, sed dicunt eis quod teneant eorum sectam firmam; et insuper injungunt eisdem quod dicent aliquibus vicibus Pater noster pro poenitentia, non autem Ave Maria, neque permittunt peregrinationes Italiac, elemosynas ex amore Dei.

Interrogatus, si inter ipsos Barbas de ista secta fecerunt delibemtionem de se reperiendo in aliquo loco? dixit, quod duo alii, videlicet Joannes de Cristophoro et Libemtus de Coqueto, se debebant reperire cum ipsis duobus, videlicet, ipso loquente et ejus socio, in loco de Tortona in Lombardia.

Interrogatus, ubi habuit colloquium cum ipsis duobus proxime nominatis, Joanne Cristophoro et Libemto de Coqueto? dixit, quod ipsi una cum ipso Petro ejus socio ibidem detentis.

Interrogatus, quando audit aliquos de confessione de ipsa secta, de quibus peccatis ut plurimum confitentur? dixit, quod quando cohabitat filius cum matre, et pater cum filia, et cum commatre et compatre, extra tamen synagogam, et quod multi confitentur persevemre in dictis peccatis, et cohabitare cum ipsis.

Dicens ulterius, quod confitentur de septem peccatis mortalibus, et non de aliis peccatis.

ISTA Peyronetta citata vetit, et tamen medio juramento, omnia negavit, tamen jussa mitti in carcerem, et missa, omnia sponte confessa est; videlicet, quod a viginti quinque annis eos vidit et cognovit, eorum pracdicationes audivit, de non jurando per Deum, de festis aliquibus non colendis, de non potestate Sacerdotum, et sacpe de purgatorio, et vanum orare pro mortuis, de aqua benedicta, de dando potius elemosynas pauperibus quam in ecclesia offerendo, de sanctis quod non habeant potestatem nos juvandi, de Romipetagiis, de jejunio, et unde ortum habuerit secta, et quomodo oblationes desinunt facere, quomodo vidit eos novem aut decem vicibus, et quatuor vicibus eisdem confessa est peccata sua, nec unquam confessa est Curato suo, eis credidit et fidem dedit, misericordiam petiit, et repetita fuit.

 

 

Processus Inquisitionis contra Peyronettam, ex codice H. Waldensium in public. Biblioth. Cantabrig.

 

INQUISITIONALIS processus factus et formatus coram egregiis et circumspectis viris Dominis Antonio Fabri, Decretorum Doctore, Canonico Ebredunensi, hacreticacque pravitatis in toto Dalphinatu, et comitatibus Viennensis, Valentinensis, et Diensis, Genemli Inquisitore, a sancta sede apostolica specialiter et immediate deputato, et Christofforo de Salhiente etiam Decretorum Doctore, Canonico, Vicario, et Officiali Valentiac.

Ad instantiam et prosecutionem honorandi viri Domini Valentini de Razeriis, Jurium Professoris, Procuratorisque Fiscalis Valentiac, et in hac parte promotoris in favorem sanctae fidei Catholicac, ejusque Officii Inquisitionis Deputati.

Contra et adversus Peyronettam relictam Petri Bemudi, alias Fornerii, loci Belli Respectus, Valentinensis dioecesis, actatis suac quinquaginta annorum vel circa, de nefandissima hacresi Valdensium, seu Pauperum de Lugduno, quae in his partibus vulgo nuncupatur Chagmardorum secta, inculpatam et diffamatam.

In nomine sanctae et individuac Trinitatis. Ex serie atque tenore hujusmodi veri publici inquisitionalis, omnibus et singulis et Christi fidelibus tam pracsentibus quam inde futuris luculenter innotescat, et in perpetuam redigatur memoriam. Ex anno nativitatis Domini millesimo quatercentesimo nonagesimo, quarto, et die Mercurii quae fuit, et intitulata extitit vigesima nona mensis Januarii, apud locum Belli Respectus, et in domo probi viri Glaudii sua hospitis ipsius loci, et in camem nova ipsius domus, coramque egregio et circumspecto viro Domino Antonio Fabri, Decretorum Doctore, Canonico Ebredunensi, Inquisitore sanctae fidei Catholicac, authoritate apostolica deputato, cum assistentia mei Vincencii Gobaudi notarii, et in hac parte conscribac, de cujus quidem Domini Inquisitoris potestate constat, literis apostolicis in forma brevi inferius loco et ordine insertis.

Comparuit ibidem pracdicta Peyronetta, relicta Petri Bemudi, alias Fornerii, Belli Respectus, Valenciensis dioecesis, quae de mandato et authoritate ejusdem Domini Inquisitoris praccedentibus debitis informationibus contra eam ad causam hacresis pauperum de Lugduno, sive Valdensium quae in his partibus vulgo nuncupatur Chagmardorum secta, quae inculpata et diffamata existit, sumptis atque receptis factisque monitionibus genemlibus contra quoscunque dicta labe infectos in parochia dicti loci executis, personaliter citata extitit ad respondendum de fide Catholica, necnon de his quibus est inculpata ad causam hacresis pracdictac, et ibidem per memoratum Dominum Inquisitorem, suo medio juramento ad sancta Dei Evangelia pracstito, et ad poenam perjurii, et criminis sibi imposki, habendi pro integraliter confessato ac excommunicationis et viginti quinque ducatorum auri, de veritate dicenda super his quibus interrogabitur, examinata et interrogata; quae quidem Peyronetta pracdicta volens, ut dixit, mandatis et pracceptis justitiac obtempemre atque parere, paratam se obtulit omnem quam super his quibus interrogabitur siverit veritatem dicere et deponere, et licet sit foemina simplex et ignara ac ingenio grossa, tamen dixit vixisse toto tempore vitac suac ad instar et modum fidelium Christianorum, et secundum sanctae Romanac Ecclesiae traditionem, adeo quod non practendit unquam a vem fide Catholica deviasse nec aberrasse, nec per ea quacque dicet deviare seu aberrare intendit, de quo fuit solemniter protestata.

Et praclibatus Dominus Inquisitor, non obstantibus excusationibus supra per dictam Peyronettam deductis et allegatis, ex sui officii incumbentia, etiam propter notoriam diffamationem dictac Peyronettac, prout latius ex tenore dictarum secretarum informationum colligitur, ideo ipsam duxit examinandam et interrogandam per modum infra scriptum.

Et primo fuit pracnominata Peyronetta in hac parte delata per praclibatum Dominum Inquisitorem interrogata et examinata qua de causa seu ad quid venit? dicta Peyronetta coram eodem Domino Inquisitore dixit et respondit quod, ex eo quia fuit citata, et advocata personaliter coram eodem Domino Inquisitore comparitura pro respondendo de fide Catholica, aut se exeusando super inquisitione hacresis sectac Valdensium, seu alias Chagmardorum nuncupatac, contra eam ut asseritur formata.

Interrogata quid est dicta hacresis sive secta Valdensium, alias Chagmardorum? dixit et respondit nescire, neque scire velle quid sit. Interrogata an ullo unquam tempore viderit seu cognoverit nonnullos dictac hacresis sive sectac magistros seu pracdicatores qui discurrere solent per rura et loca campestria eundo de domo ad domum, faciendo pracdicationes clandestinas? dixit et respondit quod non, nec scit quinam dicantur dicti pracdicatores.

Interrogata an ullo unquam tempore audiverit aliquas pracdicationes sive documenta ab aliquibus hominibus secrete pracdicantibus, pracsertim horis noctumis? dixit et respondit quod non.

Interrogata si sciat se esse de secta quae vulgo nuncupatur Chagmardorum diffamatam et inculpatam? dixit et respondit quod non, nec posse super hoc caput credi, inculpari seu diffamari legitimo titulo aut ratione aliqua. Interrogata an unquam fuerit requisita aut instigata per quospiam de tenendo sectam ipsam, aut aliam quamcunque? dixit et respondit quod non. Interrogata an sciat aliquos de loco pracdicto Belli Respectus fore et esse de secta pracdicta Chagmardorum? dixit et respondit quod non. Interrogata an ipsa Peyronetta sit de secta pracdicta Chagmardorum, aut alias unquam ipsam sectam tenuerit, sive in eadem instructa fuerit? dixit et respondit, quod non est, nec unquam fuit de secta ipsa, nec esse, nec fuisse vult.

Interrogata an velit stare depositionibus testium fide dignorum ubi dicant eam esse de dicta secta? dixit et respondit quod ita, dum tamen non sint sibi suspecti aut inimici.

Interrogata an habeat aliquos inimicos de quibus dubitare posset aliquid contra eam dicere velle contra veritatem? respondit se nescire.

Amplius non fuit interrogata nec examinata; sed audita ipsius Peyronettac responsione per pracdictum Dominum Inquisitorem, quia secundum mentem et tenorem informationum contra eandem ad causam hacresis pracdictac sumptarum, eidem Domino Inquisitori visum fuit ipsam Peyronettam nimis sufficienter super pracmissis respondisse, veritatemque nullatenus dixisse: ideo volens latius cum ea inquirere, ordinavit ipsam duci apud carceres episcopales Valentiac, et ibidem tute custodiri et detineri donec sufficientius de his quibus ex tenore dictarum informationum reperitur culpabilis, responderit.

Demum vero anno quo supra, et die Veneris quae fuit, et intitulata extitit ultima mensis Januarii, apud Valentiam, et palatio episcopali ejusdem, videlicet in camem residentiac praclibati Domini Inquisitoris, ac coram eodem existens et personaliter constituta pracnominata Peyronetta mandato ejusdem Domini Inquisitoris infra carceres episcopales detenta, quae, ut dixit, attendens et considemns exhortationes sibi novissime factas de dicendo veritatem super interrogatoriis tangentibus sectam pracdictam, promittendo sibi gratiam et misericordiam si id faceret, ideo meliori et salubriori uti volens consilio, non obstantibus perjuriis, et aliis variationibus per eam superius in respondendo commissis, confidendo ad plenum de benignitate ipsius Domini Inquisitoris, paratam se obtulit omnem veritatem quam super meritis ipsius sectac sciverit dicere et sponte confiteri, ac suam exonemte conscientiam, rogando sibi indulgeri et parceri ratione perjurii et de vacillationibus pracdictis, et inde suam depositionem sive confessionem benigniter admitti, erroresque suos, si quos habeat, caritative et gratiose corrigi, submittendo se misericordiac et ordinationi sanetac matris Ecclesiae.

Et praclibatus Dominus Inquisitor, recepto ab ipsa Peyronetta corporali juramento de veritate dicenda pracstito, impositaque sibi poena perjurii et rigorosac sibi ferendac justitiac, casu quo quidquam de ipsa veritate maliciose occultaverit, ad ipsius examen processit, in hunc qui sequitur modum infrascriptum.

In primis enim dixit et sponte confessa est, quod dudum sunt viginti quinque anni elapsi, vel circa, quibus venerunt ad domum quondam Petri Fornerii sui mariti duo homines extranei, induti vestibus grisei coloris, qui, ut sibi visum fuit, loquebantur lingua Italica, sive Lumbardica, quos pracdictus ejus maritus recepemt in dicta sua domo, amore Dei: tandem ipsis ibidem existentibus hora noctuma, post coenam unus ipsorum legere coepit unum parvum librum quem secum deferebat, dicendo in eodem descripta fuisse Evangelia, et praccepta legis, quae ibidem dicebat se explicare et declarare velle in pracsentia omnium ibidem circumstantium, quia dicebat se fore missum ex parte Dei ad reformandam fidem Catholicam, eundo per mundum ad instar Apostolorum pro pracdicando bonis et simplicibus gentibus de modo et forma serviendi Deo, et vivendi secundum ejus mandata.

Et inter cactem dicebant quod nemo alteri facere debet id quod sibi fieri nollet.

Item quod solus Deus emt colendus et adorandus, et deprecandus, quia ipse solus est qui nos potest juvare.

Item quod jurare pro quavis occasione vel causa Deum, pro vero vel mendacio, aut aliud quodcunque facere juramentum ubi poneretur ista locutio per, emt magnum peccatum.

Item quod sacramentum matrimonii debebat fideliter et firmiter custodiri.

Item quod bona opem quae fiunt ante mortem hominis plus prosunt, quam omnia quae fiunt post mortem.

Item quod sancti et sanctae non erant deprecandi in nostrum auxilium, quia non potemnt nos in aliquo juvare nisi solus Deus.

Item quod dies Dominicales super omnia alia festa debebant solenniter coli, alia vero festa dicebant fuisse per Ecclesiam inventa, quae non erant de necessitate colenda; imo potemt aliquis opemri in ipsis, exceptis festivitatibus Apostolorum, et aliis majoribus quas non exprimebant.

Item quod viri ecclesiastici nimias habebant et possidebant divitias atque bona ultra quam oportebat, ob quod multa mala faciebant, quorum aliqui, causantibus eorum superfluitatibus et bonorum abundantiis, erant foenemtores, usurarii, superbi, et avaritia pleni; alii vero nimis lubriciter et inhoneste vivebant, tenendo meretrices in domibus suis palam et publice, sic malum exemplum ostendendo in populo.

Item quod pracdicti Sacerdotes, eorum causante mala vita, non habebant majorem potestatem absolvendi quam habebant ipsi pracdicatores, sive hujus sectac magistri, imo ipsi magistri sive pracdicatores, licet essent laici, habebant tantam potestatem quantam ipsi Sacerdotes.

Item quod summus Pontifex ex quo non observabat sanctitatem quam debebat observare, non habebat aliquam potestatem, dicendo de eodem in Haec verba, Autant crois et autant malvais est le Pape comme nengun autre, et per se non sages de puissance.

Item quod in alio mundo nullum emt purgatorium, dicendo, quod quando quis moritur, ejus anima tendit ad paradisum, illico et incontinenter, dummodo bene et juste vixerit; si vero male, ad infemum.

Item et subsequenter quod frustra fiebant deprecationes, cantaria et alia suffragia pro animabus dcfunetorum; nihilque valebat id quod faciebant Sacerdotes eundo per coemiterium, aspergendo aquam benedictam supra sepulturas mortuorum, dicendo, Kirie Eleyson, Christe Eleyson, etc.

Item quod Deus in initio mundi omnes aquas benedixemt, et omnia alia quae fecemt, propter quod non emt necesse itemto aquam benedicere per Sacerdotes, quae etiam nihil plus valebat quam alia aqua.

Item quod pracnominati Sacerdotes ex semetipsis invenemnt seu reperiemnt, quod in alio mundo emt purgatorium, ad effectus ut faciendo cantaria et deprecationes pro defunctis, majora sibi acquirant bona, ex quibus eorum malam vitam sustinerent.

Item quod melius et magis meritorium emt dare elemosynam alicui pauperi infirmo aut leproso, quam offerre in ecclesia Sacerdotibus pracdictis, qui erant nimis abundantes bonis.

Item quod ita bonum et utile emt orare Deum in domo aut alibi, sicut in ecclesia, quia Deus ubique est.

Item quod sancti nec sanctae, quamvis propter eorum bene merita essent in paradiso collocati, non habebant potestatem nos in aliquo juvandi, et ideo non debebant deprecari in nostrum auxilium.

Item quod in vanum emt recurrere ad imagines sanctorum et sanctatum, orando coram ipsis, quia nullam habebant virtutem, cum non essent nisi res materiales et pieturac factac in parietibus.

Item propterea nihil prodesse potemt facere peregrinationes et Romipetagia ad orandum coram imaginibus sanctorum et sanctarum, cum nihil possint in nostrum auxilium, ut pracdictum est.

Item quod non emt necesse jejunare aliquas alias vigilias quam festivitatum Paschac, Pentecostes, Nativitatis et aliarum magnarum festivitatum Dominicalium, et potissime diebus Veneris emt etiam jejunandum.

Item quod ipsi pracdicatores sive magistri hujusmodi sectac, et Sacerdotes seu viri ecclesiastici olim solebant esse unius et ejusdem legis et ordinis, sed cum ipsi viri ecclesiastici voluerunt insequi avaritiam et vanitates hujus mundi, et ipsi pracdicatores in ipsa paupertate manere voluerunt; ideo fuit facta inter eos divisio, et effecti fuemnt inimici, adeoque cum numerus ipsorum pracdicatorum et aliorum hominum justorum hujusmodi sectam tenuerint, adhuc esset parvus atque rarus, ideo eis emt necesse incedere occulte, sicnt faciebant Christus et ejus Apostoli; quia nisi ipsi pracdicatores ambularent caute et secrete, dubitabant ab aliis offendi et male tractari.

Interrogata de nominibus ipsorum hominum sive pracdicatorum talia pracdicantium? dixit et respondit nescivisse eorum nomina. Interrogata an propter ea quae dicebant, non esse orandum pro defunctis, distulerit et obmiserit pottare oblationes seu offerre in ecclesia pro ipsis defunctis? dixit et respondit quod multoties fecit oblationes in ecclesia, quas non fecisset nisi dubitasset quod aliqui male pracsumpsissent de ea, et quod sibi impropemretur quod esset Chagnarda.

Interrogata quis dedit sibi notitiam dictorum pracdicatorum sive magistrorum, seu alias quomodo introducta fuit ad conversandum cum eis? dixit et deposuit verum esse quod olim ipsa loquente existente cum Telmono Paschalis, quodam dicti loci Belli Respectus, quadam die de qua non recolit, et ipsis adinvicem de multis rebus conferentibus, descenderunt in propositum de modo vivendi secundum mandata Dei, et inter cactem alia verba inter eos tunc habita, pracnominatus Telmonus Paschalis dixit sibi loquenti Haec verba vel eis similia, videlicet, Aves nous james auvi parler dung plen pung de mond, que si non em, tout le monde saria a fin: quae quidem loquens sibi respondit quod ita, videlicet cuidam domino Andreac.... . de loco Pigesoni, Capellano, olim Vicario ipsius loci Belli Respectus, qui quadam die Ramis Palmarum, pracdicando in ipso loco Belli Respectus dicebat similia verba, videlicet, Ces ung plen pung de gent que sosten tot le mond, et si aquello gent non em, tot le monde saria a fin; quo tunc pracnominatus Telmonus Paschalis replicavit in Haec verba, Et daquelles gens vos parle yeu; dicendo sibi quod si contingeret ipsas gentes venire ad ejus domum, quod audacter loqueretur cum eis, et eorum documenta auscultaret, cum exinde melius se haberet; tamen dixit quod dictus Telmonus dubitabat ipsam, ne alicui pracmissa panderet seu detegeret, ut moris est mulierum superflue loqui, ideo sibi fecit fieri juramentum super literis de non dicendo aut manifestando alicui quidquam de pracmissis, prout et ipsa loquens fecit, et ex post ipsa loquens fuit inclinata et affecta videre dictas gentes prout fecit ut supra.

Interrogata si viderit dictos magistros sive pracdicatores, de quibus superius ultra vicem pracdictam? dixit et respondit quod a supradicto tempore viginti quinque annorum citra, vidit diversis vicibus, de quarum numero dixit se non posse bene recordari; tamen existimatione sua credit eos vidisse in universo novem aut decem vicibus, inclusa prima vice superius declarata.

Interrogata an qualibet vice qua eos vidit, audiverit similia documenta, modo et forma quibus superius declaravit? dixit et respondit quod ita.

Item, de dictis novem vel decem vicibus quibus dictos magistros pracdicantes vidit et audivit? dixit dicta loquens quod fuit aliquoties in domo pracnominati Telmoni Paschalis et Guillielmi Paschalis, ubi ipsi pracdicatores fuemnt et fecerunt eorum pracdicationes modo pracmisso, pracsentibus omnibus illis de eadem domo, videlicet dicto Telmono et Guillielmo Paschalis; de nominibus autem aliorum pracsentium dixit se non recordari.

Item, similiter dixit eos vidisse in domo Petri Gamerii ejusdem loci certis vicibus, de quibus nec de tempore non potest recordari, ubi etiam fuerint factac pracdicationes pracdictac, pracsentibus eodem Petro Gamerii et allis de eadem domo, quorum nomina ignorat.

Interrogata si aliqui alii circumvicini interfuerint in pracdictis pracdicationibus factis in domibus eorum Paschalorum et Petri Gamerii? dixit quod non, quantum sibi potest recordari.

Interrogata an sciat quantis vicibus dicti pracdicatores fuerunt in domo sua sive sui quondam mariti? dixit et respondit juxta acstimationem suam, quod fuerunt in dicta ejus domo quatuor aut quinque vicibus, et ibidem pracdicationes assuetas fecerunt.

Interrogata qui sunt illi qui erant pracsentes et audientes in dictis pracdicationibus factis in domo pracdicta? dixit et respondit quod Petrus Bemudi alias Fornerii ejusdem loquentisque maritus dum vivebat; necnon aliquoties ibidem veniebant Joannes Prodome, et aliquando Telmonus Paschalis quidam, et Guillielmus Paschalis ac Petrus Gamerii, seu eorum alter altematis vicibus, et aliquoties duo vel tres eorundem simul. Interrogata si unquam confessa fuerit peccata sua alicui ex dictis pracdicatoribus sive magistris? dixit et respondit quod singulis vicibus quibus ipsi pracdicatores fuemnt in domo sui quondam mariti, ipsa confessa est peccata sua alteri ex eis genibus flexis, ac si fuisset coram suo proprio Sacerdote, et inde, facta confessione, ipsam absolvebat, manum ad caput imponendo more Sacerdotum.

Interrogata quam poenitentiam sibi imponebant pracdicti pracdicatores sive magistri pro peccatis confessatis? dixit et respondit quod diceret frequenter Pater noster, et hoc tantum quantum possem, et quod jejunaret aliquibus diebus Veneris, et faceret aliquas elemosynas secundum suam facultatem.

Interrogata quot vicibus confessa est dictis pracdicatoribus? dixit quod tantis vicibus quantis fuemnt in dicta eorum domo, videlicet quatuor aut quinque vicibus, prout supradictum est.

Interrogata an confessa fuerit Capellano suo vidisse et cognovisse pracdictos magistros sive pracdicatores, eorumque pracdicationes audivisse? dixit et respondit quod non, quia non credebat male agere.

Interrogata si crediderit seu alias dederit fidem supradictis pracdicatoribus sive magistris et eorum documentis et doctrinac? dixit et sponte confessa est quod tanquam mulier insipiens et innocens et facilis ad decipiendum, credidit et dedit fidem eisdem pracdicatoribus et eorum doctrinis sive documentis, credendo bene et salubriter agere; nec putabat propterea errare in aliquo. Veruntamen ubi videatur ant cognoscatur ipsam in aliquo aberrasse, se submisit benignac correctioni sanctae matris Ecclesiae et eorundem dominorum Inquisitoris sive Officialis, petendo de omnibus in quibus potuit hactenus in pracmissis errare, veniam et misericordiam sibi impertiri.

Memoratus enim Dominus Inquisitor, audita confessione pracdictac Peironettac, volens super eadem delibemre, necnon cum eadem latius inquirere super pracmissis, terminum statuit et assignavit eidem Peironettac ad latius deponendum et declarandum super pracmissis et aliis audiendis, delibemtione ejusdem Domini Inquisitoris hinc ad diem crastinam circa horam meridiei: et iterum ordinavit eam stare sub pracdicta carcerum custodia.

Crastina autem die supra novissime per praclibatum Dominum Inquisitorem pro termino in causa hujusmodi assignata, quae fuit intitulata Sabbati, prima mensis Februarii in camem superius mentionata, et coram pracmemorato Domino Inquisitore venit et comparuit supranominata Peironetta ibidem per carcemrium episcopalem de mandato pracfati Domini Inquisitoris ad actum hujusmodi a carceribus ipsis educta, petens et humiliter requirens se a dictis carceribus relaxari, paratam se offerendo facere quae debebit, necnon latius respondere super omnibus quibus interrogabitur: et Dominus Inquisitor pracfatus visa ipsius loquentis superius facta confessione, ad majorem veritatis corroborantiam duxit eandem super eadem et omnibus in ea contentis examinandam et repetendam, vigore juramenti per eam supra pracstiti, ac sub poena qua supra. Quae quidem Peironetta delata, audito tenore jam dictac suac confessionis sibi per me notarium infra scriptum de verbo ad verbum in vulgari sermone recitatis et declaratis, ac per eam, ut dixit, integraliter intellectis, dixit, deposuit, et sponte confessa est ea omnia et singula in jam dicta ipsius depositione et confessione, singula singulis, contenta et descripta fore et esse vem et veritati consona, eisque tanquam recte et legitime dictis et confessatis, persistit, pro quibus omnibus et singulis se submisit misericordiac sanctae matris Ecclesiae et jam dictorum dominorum Inquisitoris et Officialis, petendo et requirendo se a carceribus quibus pro pracmissis detinetur relaxari: et practerea addendo pracdictac suac confessioni dixit audivisse a suprafatis pracdicatoribus sive magistris pracdicantibus, quod Sacerdotes recipientes pecunias pro missis celebrandis comparabantur Judac qui vendidit Christum propter pecuniam: et illi qui dabant ipsas pecunias dictis Sacerdotibus occasione ipsarum missarum, comparabantur Judacis qui Christum emerunt pecuniis.

Item, addendo dixit et confessa est, quod pracdicti pracdicatores dum recedebant a domo sua aliquoties dabant sibi certam quantitatem acuum sive d’aiguilles, et ejus quondam maritus dum vivebat dabat eis pecunias pro poena ipsorum.

Interrogata quantum dabat eis dictus ejus quondam maritus pro dicta eorum poena, dixit nescire, quia non vidit numemri.

Interrogata qui sunt illi de dicta ejus domo qui dictos homines sive pracdicatores viderunt, et audiverunt eorum pracdicationes? dixit quod Francisca ejusdem loquentis filia et Simeon Acto maritus ipsius Franciscac. Interrogata si fuerit unquam in loco de Bareillonia ubi dictos magistros pracdicatores audiverit pracdicantes? dixit et respondit verum esse, et sibi recordari quod olim sunt decem anni elapsi vel circa quibus Petrus Fornerii ejus quondam vir ac ipsa loquens accesserunt apud dictum locum Bareilloniac ad visitandum Fabrentes ipsius loci, quia erant et adhuc sunt affines ejus, et visitando steterunt ibidem uno vel duobus diebus, quo interim ipsa loquens et pracdictus ejus maritus quondam, quodam vespere iverunt de domo Joannis Fabri ubi erant hospitati, ad domum Moneti Fabri, fratris ipsius Joannis, pro eundem Monetum visitando, tandem dum intrassent domum ipsius Moneti reperierunt ibidem duos ex pracdicatoribus sive magistris pracdictis, qui ibidem pracsente dicto Moneto et ejus familia pracdicabant: et videns dictus Monetus ipsam loquentem et ejus virum ibidem ex incogitato intrasse et advenisse, fuit valde tristatus atque iratus de adventu ipsorum conjugum ad causam dictorum pracdicatorum ibidem secreto pracdicantium, et videntes ipsa loquens et dictus ejus quondam vir, eundem Monetum esse ita iratum et male contentum propter adventure ipsorum, post modicum temporis ab ipsa domo recesserunt.

Interrogata quid sibi dixerunt supradicti duo pracdicatores? dixit quod nihil.  Interrogata si propter adventum suum et sui viri, dicti pracdicatores desierint pracdicare? dixit quod non. Interrogata an ipsa et ejus vir eo tunc cognoverunt dictos pracdicatores esse de consortio et conversatione ipsorum? dixit et respondit quod in verbis suis cognovit eos esse de illis. Interrogata si unquam alias videmt dictos duos homines sive pracdicatores in domo sua de Bello Respectu? dixit non posse recordari. Interrogata quid dicebant dicti pracdicatores in eorum pracdicationibus? dixit non posse bene recordari, quia paucum stetemnt ibidem propter turbationem pracdicti Moneti. Interrogata an dicti pracdicatores eo tunc iverint ad domum supradicti Joannis Fabri? dixit quod non.

Amplius non fuit eo tunc interrogata, tamen praclibatus Dominus Inquisitor certis motus respectibus etiam ut dictac mulieri parcatur laboribus et expensis, recepto prius ab eadem juramento per eam ad sancta Dei Evangelia pracstito, de se repracsentando toties quoties vocabitur, impositaque sibi poena hacreticis relapsis a jure indicta, casu quo comparere obmiserit, tandem a carceribus pracdictis quibus ob causam hujusmodi detinebatur, dixit et jussit relaxandam usque ad primam delibemtionem sive novum mandatum.

Rursum vero anno quo superius et die Dominica Ramis Palmarum, computata vigesima tertia mensis Martii, apud locum pracdictum Belli Respectus, et coram nobis Henrico Dileri Capellano, et Vincentio Gobaudi, notariis publicis et causac hujusmodi scribis, ac in hac parte commissis per egregium et circumspectum virum Dominum Christophorum de Salhiente Decretorum DoctoremVicariumque, et Officialem Valentiac, vivac vocis oraculo expresse deputatis, et ibidem infra domum claustralem ipsius loci, vocata supradicta Peironetta, et ea in pracsentia nostra personaliter constituta, ipsam juxta nobis commissa de et super omnibus et singulis per eam pridem superius dictis, et confessatis, eis omnibus prius lectis et in lingua vulgarica et laica de verbo ad verbum recitatis et declaratis; duximus repetendam et re-examinandam, quibus omnibus et singulis per eam ut dixit ad plenum perceptis, ejus medio juramento ad sancta Dei Evangelia pracstito, impositaque sibi poena qua superius, videlicet quae de jure hacreticis relapsis debetur de dicenda veritate, dicta Peironetta dixit et sponte confessa est ea omnia et singula supra per eam dicta, deposita et confessata, fore et esse vem, veritati consona, prout et quemadmodum scripta sunt superius, eisque omnibus et singulis tanquam recte et legitime confessatis atque depositis, persistit petendo continue veniam et misericordiam. Actum uti supra pracsente venembili viro Domino Guillielmo Blanchardi, Vicario dicti loci. Quibus sic gestis dicta Peironetta virtute juramenti per eam superius sacpissime pracstiti, ac sub poenis quibus supra pracmissis se repracsentare coram praclibato Domino Inquisitore ac Domino Ofliciali toties quoties vocabitur ex parte eorum. Processum, sive acta praccedentia, sumpsi et recepi ego Notarius subsignatus,

GOBAUDI. 

Home | Previous | Next